in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum
Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam
dicens
iratus est Dominus super patres vestros iracundia
et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini
ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus
exercituum
ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae
priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de
viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non
audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum
vivent
verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis
meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et
conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum
facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones
nostras fecit nobis
in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno
secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium
Barachiae filium Addo prophetam dicens
vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et
ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum
equi rufi varii et albi
et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui
loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti
sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et
dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et
quiescit
et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum
usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus
iratus es iste septuagesimus annus est
et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona
verba consolatoria
et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens
haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion
zelo magno
et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego
iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in
misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus
exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem
adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc
affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc
Sion et eliget adhuc Hierusalem
et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et
dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et
Israhel et Hierusalem
et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt
cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo
eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut
deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda
ut dispergerent eam